carmina libraria Philippus Beroaldus, de felicitate opusculum

Testo base di riferimento: Bononiae, De Bazaleriis, 1495


Felix cui costant bona corporis et bona mentis

      Nec non fortunae munera parca deae.

 

 

Endecasyllabon ad illustrissimum Iohannem Bentivolium

 

Felix o nimis et beate princeps

Cuius praesidio est beata felix

Pollens Felsina. Nos sumus quieti.

Hoc pro te superos libens precabor:

5

Vt donent tibi Nestoris senectam

Augusti decus et vicem Metelli

Sit natis quoque faustitas parentis.

Pro me hoc debeo te rogare princeps

Vt molli foveas pium clientem

10

Afflatu niveae beatitatis.

 

 

Eiusdem endecasyllabon ad Germaniam

 

O Germania muneris repertrix

Quo nil utilius dedit vetustas:

Libros scribere quae doces premendo.

Felix frugibus inclyta et metallis

5

Et dives pecoris feraxque gemmae

Quod glessum vocitant tui parentes,

Electrum Attica, Succinum latini.

Pollens principibus potens virorum.

Qui glaucis oculis Comaque flava,

10

Grandes corpore, spiritu feroces

Septi robore prodigique vitae

Hostes aggrediuntur et lacessunt.

O Germania gloriosa salve

Tu vasa ex oricalcho et apparatum

15

Mensarum nitidum aere machinasque

Ad nos belligeras subinde mittis.

Abs te turba venit scohlasticorum

Hoc qui gymnasium excolunt opimant

Iam doctum et latialiter sonantes

20

Tris nuper quoque regulos badenses

Lautos magnificos probos dedisti.

Inter quos Iacobus enitescit

Lingua, dexteritate, comitate,

Cultu, mundiciis, nitore, victu.

25

Clarus, munificus, potens, disertus

Splendorque et columen scholasticorum.

At Germania praepotens alumnos

Ad nos consimilem subinde mitte.